Hľadaný výraz: Jn 14,27-31, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet. 28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est. 29 Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis. 30 Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam; 31 sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.

1

mail   print   facebook   twitter